1 Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua et de cognatione tuaet de domo patris tuiin terram, quam monstrabo tibi.
2 Faciamque te in gentem magnamet benedicam tibiet magnificabo nomen tuum,erisque in benedictionem.
3 Benedicam benedicentibus tibiet maledicentibus tibi maledicam,atque in te benedicenturuniversae cognationes terrae! ".
4 Egressus est itaque Abram, sicut praeceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot. Septuaginta quinque annorum erat Abram, cum egrederetur de Charran.
5 Tulitque Sarai uxorem suam et Lot filium fratris sui universamque substantiam, quam acquisiverant, et animas, quas fecerant in Charran, et egressi sunt, ut irent in terram Chanaan; et venerunt in terram Chanaan.
6 Pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad Quercum Moreh. Chananaeus autem tunc erat in terra.
7 Apparuit autem Dominus Abram et dixit ei: " Semini tuo dabo terram hanc . Qui aedificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
8 Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Hai; aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen Domini.
9 Perrexitque Abram de mansione in mansionem usque ad Nageb.
10 Facta est autem fames in terra; descenditque Abram in Aegyptum, ut peregrinaretur ibi; praevaluerat enim fames in terra.
11 Cumque prope esset, ut ingrederetur Aegyptum, dixit Sarai uxori suae: " Novi quod pulchra sis mulier
12 et quod, cum viderint te Aegyptii, dicturi sunt: "Uxor ipsius est"; et interficient me et te reservabunt.
13 Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis, ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui ".
14 Cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum, viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis,
15 et viderunt eam principes pharaonis et laudaverunt eam apud illum; et sublata est mulier in domum pharaonis.
16 Abram vero bene usus est propter illam; fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulae et asinae et cameli.
17 Flagellavit autem Dominus pharaonem plagis maximis et domum eius propter Sarai uxorem Abram.
18 Vocavitque pharao Abram et dixit ei: " Quidnam est hoc quod fecisti mihi? Quare non indicasti mihi quod uxor tua esset?
19 Quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur, ecce coniux tua: accipe eam et vade! ".
20 Praecepitque pharao super Abram viris; et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia, quae habebat.