1 Sarai autem uxor Abram non genuerat ei liberos; sed habens ancillam Aegyptiam nomine Agar,
2 dixit marito suo: " Ecce conclusit me Dominus, ne parerem; ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios ". Cumque ille acquiesceret deprecanti,
3 tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan, et dedit eam viro suo uxorem.
4 Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns despexit dominam suam.
5 Dixitque Sarai ad Abram: " Inique agis contra me; ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet. Iudicet Dominus inter me et te ".
6 Cui respondens Abram: " Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est; utere ea, ut libet ". Affligente igitur eam Sarai, aufugit ab ea.
7 Cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in deserto, ad fontem in via Sur,
8 dixit: " Agar, ancilla Sarai, unde venis et quo vadis? ". Quae respondit: " A facie Sarai dominae meae ego fugio ".
9 Dixitque ei angelus Domini: " Revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius ".
10 Et dixit ei angelus Domini: " Multiplicans multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine ".
11 Et dixit ei angelus Domini: Ecce, concepisti et paries filiumvocabisque nomen eius Ismael,eo quod audierit Dominus afflictionem tuam.
12 Hic erit homo onagro similis;manus eius contra omnes,et manus omnium contra eum;et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula ".
13 Vocavit autem nomen Domini, qui loquebatur ad eam: " Tu Deus, qui vidisti me ". Dixit enim: " Profecto hic vidi posteriora videntis me ".
14 Propterea appellatur puteus ille Lahairoi (id est Viventis et Videntis me); ipse est inter Cades et Barad.
15 Peperitque Agar Abrae filium; qui vocavit nomen filii sui, quem pepererat Agar, Ismael.
16 Octoginta et sex annorum erat Abram, quando peperit ei Agar Ismaelem.