1 Profectus ergo Iacob venit in terram orientalium.
2 Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes iuxta eum; nam ex illo adaquabantur pecora, et os eius grandi lapide claudebatur.
3 Morisque erat, ut, cunctis ovibus congregatis, devolverent lapidem et, refectis gregibus, rursum super os putei ponerent.
4 Dixitque ad pastores: " Fratres, unde estis? ". Qui responderunt: " De Charran ".
5 Quos interrogans: " Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? ". Dixerunt: " Novimus ".
6 " Sanusne est? ", inquit. " Valet, inquiunt, et ecce Rachel filia eius venit cum grege ".
7 Dixitque: " Adhuc multum diei superest, nec est tempus, ut congregentur greges; date potum ovibus et sic ad pastum eas reducite ".
8 Qui responderunt: " Non possumus, donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges ".
9 Adhuc loquebatur cum eis, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui; nam gregem ipsa pascebat.
10 Cum vidisset Iacob Rachel filiam Laban avunculi sui ovesque Laban avunculi sui, accedens amovit lapidem de ore putei
11 et adaquavit gregem Laban avunculi sui. Tunc Iacob osculatus est Rachel et elevata voce flevit;
12 et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae. At illa festinans nuntiavit patri suo.
13 Qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae, cucurrit obviam ei; complexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam. Auditis autem omnibus, quae evenerant,
14 respondit: " Vere os meum es et caro mea! ".Et, postquam Iacob habitavit apud eum per dies mensis unius,
15 dixit ei Laban: " Num, quia frater meus es, gratis servies mihi? Dic quid mercedis accipias ".
16 Habebat vero filias duas: nomen maioris Lia, minor vero appellabatur Rachel;
17 sed Lia lippis erat oculis, Rachel decora et venusto aspectu.
18 Quam diligens Iacob ait: " Serviam tibi pro Rachel filia tua minore septem annis ".
19 Respondit Laban: " Melius est, ut tibi eam dem quam alteri viro; mane apud me ".
20 Servivit igitur Iacob pro Rachel septem annis, et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine.
21 Dixitque ad Laban: " Da mihi uxorem meam, quia iam tempus expletum est, ut ingrediar ad eam ".
22 Qui, vocatis omnibus viris loci ad convivium, fecit nuptias.
23 Et vespere sumpsit Liam filiam suam et introduxit ad eum, et venit ad eam.
24 Et dedit Laban ancillam filiae Zelpham nomine.Facto mane, vidit, et ecce erat Lia.
25 Et dixit ad socerum suum: " Quid hoc fecisti mihi? Nonne pro Rachel servivi tibi? Quare imposuisti mihi? ".
26 Respondit Laban: " Non est in loco nostro consuetudinis, ut minorem ante maiorem tradamus ad nuptias.
27 Imple hebdomadam hanc, et alteram quoque dabo tibi pro opere, quo serviturus es mihi septem annis aliis ".
28 Acquievit placito et, hebdomada transacta, dedit ei Laban filiam suam Rachel uxorem,
29 cui servam Bilham tradidit.
30 Et ingressus etiam ad Rachel amavit eam plus quam Liam serviens apud eum septem annis aliis.
31 Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam eius, Rachel sterili permanente.
32 Et concepit Lia et genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens: " Vidit Dominus humilitatem meam; nunc amabit me vir meus ".
33 Rursumque concepit et peperit filium et ait: " Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi "; vocavitque nomen illius Simeon.
34 Concepit tertio et genuit alium filium dixitque: " Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus, eo quod pepererim ei tres filios "; et idcirco appellavit nomen eius Levi.
35 Quarto concepit et peperit filium et ait: " Modo confitebor Domino "; et ob hoc vocavit eum Iudam. Cessavitque parere.