1 Post duos annos vidit pharao somnium. Putabat se stare super fluvium,
2 de quo ascendebant septem boves pulchrae et crassae et pascebantur in locis palustribus.
3 Aliae quoque septem emergebant post illas de flumine foedae confectaeque macie et stabant in ipsa amnis ripa;
4 devoraveruntque septem boves pulchras et crassas. Expergefactus pharao
5 rursum dormivit et vidit alterum somnium. Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formosae.
6 Aliae quoque totidem spicae tenues et percussae vento urente oriebantur
7 devorantes omnem priorum pulchritudinem. Evigilavit pharao, et ecce erat somnium!
8 Et, facto mane, pavore perterritus misit ad omnes coniectores Aegypti cunctosque sapientes suos; et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur.
9 Tunc demum reminiscens pincernarum magister ait: " Confiteor peccatum meum.
10 Iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis satellitum,
11 ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum.
12 Erat ibi puer Hebraeus eiusdem ducis satellitum famulus, cui narrantes somnia
13 audivimus quidquid postea rei probavit eventus. Ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in patibulo ".
14 Protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac, veste mutata, obtulerunt ei.
15 Cui ille ait: " Vidi somnia, nec est qui edisserat; quae audivi te sapientissime conicere ".
16 Respondit Ioseph: " Absque me Deus respondebit prospera pharaoni! ".
17 Narravit ergo pharao, quod viderat: " Putabam me stare super ripam fluminis
18 et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus, quae in pastu paludis virecta carpebant.
19 Et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilentae, ut numquam tales in terra Aegypti viderim;
20 quae, devoratis et consumptis prioribus,
21 nullum saturitatis dedere vestigium; sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus,
22 vidi somnium: Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae.
23 Aliae quoque septem tenues et percussae vento urente oriebantur e stipula;
24 quae priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi coniectoribus somnium, et nemo est qui edisserat ".
25 Respondit Ioseph: " Somnium regis unum est: quae facturus est, Deus ostendit pharaoni.
26 Septem boves pulchrae et septem spicae plenae septem ubertatis anni sunt; eandemque vim somnii comprehendunt.
27 Septem quoque boves tenues atque macilentae, quae ascenderunt post eas, et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt venturae famis,
28 qui hoc ordine complebuntur:
29 ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti;
30 quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia. Consumptura est enim fames omnem terram,
31 et ubertatis magnitudinem perditura est inopiae magnitudo.
32 Quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium, firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei et velocius a Deo impleatur.
33 Nunc ergo provideat rex virum intellegentem et sapientem et praeficiat eum terrae Aegypti
34 constituatque praepositos per cunctas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis,
35 qui iam nunc futuri sunt, congreget in horrea; et omne frumentum sub pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus;
36 et paretur futurae septem annorum fami, quae pressura est Aegyptum, et non consumetur terra inopia ".
37 Placuit pharaoni consilium et cunctis ministris eius.
38 Locutusque est ad eos: " Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit? ".
39 Dixit ergo ad Ioseph: " Quia ostendit tibi Deus omnia, quae locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero?
40 Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus meus oboediet; uno tantum regni solio te praecedam ".
41 Dixitque rursus pharao ad Ioseph: " Ecce, constitui te super universam terram Aegypti ".
42 Tulitque anulum de manu sua et dedit eum in manu eius; vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit.
43 Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante praecone: " Abrech! ", ut omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti.
44 Dixit quoque rex ad Ioseph: " Ego sum pharao; absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti ".
45 Vertitque nomen eius et vocavit eum lingua Aegyptiaca Saphaneth Phanec quod interpretatur Salvator mundi) deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos.Egressus est itaque Ioseph ad terram Aegypti
46 triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis pharaonis et circuivit omnes regiones Aegypti.
47 Venitque fertilitas septem annorum, et segetes congregavit in horrea Aegypti
48 condens in singulis urbibus frumentum camporum in circuitu.
49 Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenae maris coaequaretur, et copia mensuram excederet.
50 Nati sunt autem Ioseph filii duo, antequam veniret fames, quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos.
51 Vocavitque nomen primogeniti Manasses dicens: " Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domus patris mei ".
52 Nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens: " Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae ".
53 Igitur, transactis septem annis ubertatis, qui fuerant in Aegypto,
54 coeperunt venire septem anni inopiae, quos praedixerat Ioseph, et in universo orbe fames praevaluit; in cuncta autem terra Aegypti erat panis.
55 Qua esuriente, clamavit populus ad pharaonem alimenta petens. Quibus ille respondit: " Ite ad Ioseph et, quidquid vobis dixerit, facite ".
56 Et invaluit fames in omni terra Aegypti; aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Aegyptiis; nam et illos oppresserat fames.
57 Omnesque provinciae veniebant in Aegyptum, ut emerent escas apud Ioseph, quia inopia invaluerat in universa terra.