1 Multifariam et multis modis olim Deus locutus patribus in prophetis,
2 in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula;
3 qui, cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius et portet omnia verbo virtutis suae, purgatione peccatorum facta, consedit ad dexteram maiestatis in excelsis,
4 tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen hereditavit.
5 Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu;ego hodie genui te "et rursum: " Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium "?
6 Cum autem iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei ".
7 Et ad angelos quidem dicit: Qui facit angelos suos spirituset ministros suos flammam ignis ";
8 ad Filium autem: Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi,et virga aequitatis virga regni tui.
9 Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem,propterea unxit te Deus, Deus tuus,oleo exsultationis prae participibus tuis "
10 et: Tu in principio, Domine, terram fundasti;et opera manuum tuarum sunt caeli.
11 Ipsi peribunt, tu autem permanes;et omnes ut vestimentum veterascent,
12 et velut amictum involves eos,sicut vestimentum et mutabuntur.Tu autem idem es, et anni tui non deficient ".
13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis,donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum "?
14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, qui in ministerium mittuntur propter eos, qui hereditatem capient salutis?