1 Umbram enim habens lex bonorum futurorum, non ip sam imaginem rerum, per singulos annos iisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere.
2 Alioquin nonne cessassent offerri, ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccatorum cultores semel mundati?
3 Sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.
4 Impossibile enim est sanguinem taurorum et hircorum auferre peccata.
5 Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti,corpus autem aptasti mihi;
6 holocautomata et sacrificia pro peccatonon tibi placuerunt.
7 Tunc dixi: Ecce venio,in capitulo libri scriptum est de me,ut faciam, Deus, voluntatem tuam ".
8 Superius dicens: " Hostias et oblationes et holocautomata et sacrificia pro peccato noluisti, nec placuerunt tibi ", quae secundum legem offeruntur,
9 tunc dixit: " Ecce venio, ut faciam voluntatem tuam ". Aufert primum, ut secundum statuat;
10 in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel.
11 Et omnis quidem sacerdos stat cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias, quae numquam possunt auferre peccata.
12 Hic autem, una pro peccatis oblata hostia, in sempiternum consedit in dextera Dei,
13 de cetero exspectans, donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius;
14 una enim oblatione consummavit in sempiternum eos, qui sanctificantur.
15 Testificatur autem nobis et Spiritus Sanctus; postquam enim dixit:
16 " Hoc est testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mente eorum superscribam eas;
17 et peccatorum eorum et iniquitatum eorum iam non recordabor amplius ".
18 Ubi autem horum remissio, iam non oblatio pro peccato.
19 Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitum Sanctorum in sanguine Iesu,
20 quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen, id est carnem suam,
21 et sacerdotem magnum super domum Dei,
22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda;
23 teneamus spei confessionem indeclinabilem, fidelis enim est, qui repromisit;
24 et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum,
25 non deserentes congregationem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed exhortantes, et tanto magis quanto videtis appropinquantem diem.
26 Voluntarie enim peccantibus nobis, post acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia,
27 terribilis autem quaedam exspectatio iudicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios.
28 Irritam quis faciens legem Moysis, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur;
29 quanto deteriora putatis merebitur supplicia, qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti communem duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiae contumeliam fecerit?
30 Scimus enim eum, qui dixit: " Mihi vindicta, ego retribuam "; et iterum: " Iudicabit Dominus populum suum ".
31 Horrendum est incidere in manus Dei viventis.
32 Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum,
33 in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti, in altero autem socii taliter conversantium effecti;
34 nam et vinctis compassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem substantiam et manentem.
35 Nolite itaque abicere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem;
36 patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem.
37 Adhuc enim modicum quantulum,qui venturus est, veniet et non tardabit.
38 Iustus autem meus ex fide vivet;quod si subtraxerit se,non sibi complacet in eo anima mea.
39 Nos autem non sumus subtractionis in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae.