1 Vae, qui condunt leges iniquaset scribentes iniustitiam scribunt,
2 ut opprimant in iudicio paupereset vim faciant causae humilium populi mei,ut fiant viduae praeda eorum,et pupillos diripiant!
3 Quid facietis in die visitationiset calamitatis de longe venientis?Ad cuius confugietis auxiliumet ubi derelinquetis gloriam vestram?
4 Nam incurvabimini subter captivoset infra occisos cadetis.In omnibus his non est aversus furor eius,sed adhuc manus eius extenta.
5 Vae Assur, virga furoris meiet baculus in manu mea, indignatio mea!
6 Ad gentem impiam mitto eumet contra populum furoris mei mando illi,ut auferat spolia et diripiat praedamet ponat illum in conculcationemquasi lutum platearum.
7 Ipse autem non sic arbitratur,et cor eius non ita existimat;sed in corde suo ad conterendumet ad internecionem gentium non paucarum.
8 Dicet enim: " Numquid non principes mei omnes reges sunt?
9 Numquid non ut Charcamis sic Chalano?Numquid non ut Arphad sic Emath?Numquid non ut Damascus sic Samaria?
10 Quomodo apprehendit manus mea regna idololatra,quorum simulacra plura sunt quam in Ierusalem et in Samaria,
11 numquid non sicut feci Samariae et idolis eius,sic faciam Ierusalem et simulacris eius? ".
12 Et erit: cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Ierusalem, visitabo super fructum superbiae cordis regis Assyriae et super arrogantiam altitudinis oculorum eius.
13 Dixit enim: In fortitudine manus meae feciet in sapientia mea, prudens sum enim;et abstuli terminos populorumet scrinia eorum depraedatus sumet detraxi quasi potens in sublimi sedentes;
14 et apprehendit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum;et sicut colliguntur ova derelicta,sic universam terram ego congregavi,et non fuit qui moveret pennam aut aperiret os et ganniret ".
15 Numquid gloriabitur securiscontra eum, qui secat in ea?Aut exaltabitur serracontra eum, qui trahit eam?Quomodo si agitet virga elevantem eam,et exaltet baculus eum, qui non est lignum.
16 Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum,in pingues eius tenuitatem;et subtus gloriam eiusardor ardebit quasi combustio ignis.
17 Et erit Lumen Israel ignis,et Sanctus eius flamma;et succendetur et devorabit spinas eiuset vepres in die una.
18 Et gloriam saltus eius et horti eiusab anima usque ad carnem consumet,et erit sicut aeger tabescens;
19 et reliquiae ligni saltus eiustam paucae erunt,ut puer scribat ea.
20 Et erit in die illa:non adiciet residuum Israelet, qui effugerint de domo Iacob,inniti super eo, qui percutit eos,sed innitentur super Dominum,Sanctum Israel, in veritate.
21 Reliquiae revertentur,reliquiae, inquam, Iacob, ad Deum fortem.
22 Si enim fuerit populus tuus, Israel, quasi arena maris,reliquiae revertentur ex eo;consummatio decreta redundat in iustitia:
23 interitum enim, qui decretus est,Dominus, Deus exercituum, faciet in medio omnis terrae.
24 Propter hoc haec dicit Dominus, Deus exercituum: " Noli timere, populus meus habitator Sion, ab Assur; in virga percutiet te et baculum suum levabit super te sicut Aegyptus.
25 Adhuc enim paululum modicumque, et consummabitur indignatio et furor meus ad destructionem eorum ".
26 Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in Petra Oreb et virgam suam super mare et levabit eam sicut in Aegypto.
27 Et erit in die illa:auferetur onus eius de umero tuo,et iugum eius de collo tuo.Et vastator ascendit a Remmon.
28 Veniet in Aiath, transibit per Magron,apud Machmas deponit sarcinas suas;
29 transeunt vadum cursim; in Geba pernoctabimus;trepidat Rama, Gabaa Saulis fugit.
30 Hinni voce tua, Bathgallim;attende, Laisa; responde, Anathoth.
31 Migrat Medemena, habitatores Gabim fugiunt;
32 hodie in Nob stabit:agitabit manum suam ad montem filiae Sion,collem Ierusalem.
33 Ecce Dominator, Dominus exercituum,amputat ramos in terrore,et extrema acumina succiduntur,et sublimes humiliantur;
34 et caeduntur condensa saltus ferro,et Libanus cum excelsis suis cadet.