1 Vae terrae alarum strepitantium,quae est trans flumina Aethiopiae!
2 Quae mittit in mari legatoset in vasis papyri super aquas: Ite, nuntii veloces,ad gentem proceram et lucidam,ad populum terribilem,prope et procul,gentem robustam et conculcantem,cuius flumina scindunt terram ".
3 Omnes habitatores orbiset in terra commorantes,cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitiset, cum clanguerit tuba, audietis.
4 Quia haec dixit Dominus ad me: Quiescam et considerabo in loco meo,sicut calor torrens orta iam luceet sicut nubes roris in aestu messis ".
5 Etenim ante vindemiam, cum consummatus fuerit flos,et uva germinans maturescens erit,praecidet ramusculos falcibuset propagines abscindet et proiciet;
6 et relinquentur simul avibus montiumet bestiis terrae;et aestate erunt super ea volucres,et omnes bestiae terrae super illa hiemabunt.
7 In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo procero et lucido, a populo terribili, prope et procul, a gente robusta et conculcante, cuius terram flumina scindunt, ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion.