1 Oraculum deserti maris.Sicut turbines per austrum transeuntes,de deserto venit, de terra horribili.
2 Visio dura nuntiata est mihi:praedo praedatur,et vastator vastat.Ascende, Elam;obside, Media;omnem gemitum eius cessare feci.
3 Propterea repleti sunt lumbi mei tremore,angustia possedit me sicut angustia parientis;corrui, cum audirem;conturbatus sum, cum viderem.
4 Vacillat cor meum,pavor invadit me:crepusculum optatumposuit mihi in terrorem.
5 Ponunt mensam,stragulum pandunt, comedunt, bibunt.Surgite, principes,ungite clipeum.
6 Haec enim dixit mihi Dominus: Vade et pone speculatorem;quodcumque viderit, annuntiet.
7 Si viderit currum, bigam equitum,ascensorem asini et ascensorem cameli,intueatur diligenter multo intuitu ".
8 Et clamavit speculator: Super specula, Domine,ego sum stans iugiter per diem,et super custodiam meamego sum stans totis noctibus.
9 Ecce, huc venit agmen virorum,biga equitum ".Et respondit et dixit: Cecidit, cecidit Babylon,et omnia sculptilia deorum eiuscontrita sunt in terram ".
10 Tritura mea et fili areae meae,quae audivi a Domino exercituum, Deo Israel,annuntiavi vobis.
11 Oraculum Duma.Ad me clamat ex Seir: Custos, quid de nocte?Custos, quid de nocte? ".
12 Dixit custos: Venit mane, sed etiam nox;si quaeritis, quaerite,revertimini, venite ".
13 Oraculum in solitudine.In saltu, in solitudine dormietis,turmae Dedanim.
14 Occurrentes sitienti ferte aquam,qui habitatis terram Thema;cum panibus occurrite fugienti:
15 a facie enim gladiorum fugerunt,a facie gladii nudati,a facie arcus extenti,a facie gravis proelii.
16 Quoniam haec dicit Dominus ad me: " Adhuc anno sicut anni mercennarii, et auferetur omnis gloria Cedar;
17 et reliquiae numeri arcuum fortium filiorum Cedar imminuentur; Dominus enim, Deus Israel, locutus est ".