1 Domine, Deus meus es tu;exaltabo te, confitebor no mini tuo,quoniam fecisti mirabilia,cogitationes antiquas, fideles, veraces.
2 Quia posuisti civitatem in tumulum,urbem munitam in ruinam:arx superborum non amplius est civitas,in sempiternum non reaedificabitur.
3 Super hoc glorificabit te populus fortis,civitas gentium robustarum timebit te;
4 quia factus es fortitudo pauperi,fortitudo egeno in tribulatione sua,protectio a turbine,umbraculum ab aestu:spiritus enim robustorumquasi imber hiemalis.
5 Sicut aestus in aridatumultum superborum humiliabis; sicut aestus in umbra nubiscanticum fortium reprimes.
6 Et faciet Dominus exercituumomnibus populis in monte hocconvivium pinguium,convivium vini meri,pinguium medullatorum,vini deliquati.
7 Et praecipitabit in monte istofaciem vinculi colligati super omnes populoset telam, quam orditus est super omnes nationes.
8 Praecipitabit mortem in sempiternumet absterget Dominus Deus lacrimam ab omni facieet opprobrium populi sui auferet de universa terra,quia Dominus locutus est.
9 Et dicetur in die illa: " Ecce Deus noster iste,exspectavimus eum, ut salvaret nos;iste Dominus, sustinuimus eum:exsultabimus et laetabimur in salutari eius.
10 Quia requiescet manus Domini in monte isto ".Et triturabitur Moab in loco suo,sicuti teruntur paleae in sterquilinio;
11 et extendet manus suas in medio eius,sicut extendit natans ad natandum;et humiliabitur superbia eiuscum allisione manuum eius.
12 Et firmum munimentum murorum tuorum evertit,deiecit, prostravit in terram usque ad pulverem.