1 Ecce enim Dominator, Dominus exercituum,aufert a Ierusalem et a Iuda robur et praesidium,omne robur panis et omne robur aquae,
2 fortem et virum bellatorem,iudicem et prophetam et hariolum et senem,
3 principem super quinquaginta et honorabilem vultuet consiliarium et sapientem magumet prudentem incantatorem.
4 Et dabo pueros principes eorum;et infantes dominabuntur eis.
5 Et irruet populus, vir ad virum,unusquisque ad proximum suum:tumultuabitur puer contra senem,et ignobilis contra nobilem.
6 Apprehendet enim vir fratrem suumin domo patris sui: Vestimentum tibi est,princeps esto noster,ruina autem haec sub manu tua ".
7 Clamabit in die illa dicens: Non sum medicus,et in domo mea non est panis neque vestimentum;nolite constituere me principem populi ".
8 Ruit enim Ierusalem, et Iudas concidit,quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum,ut provocarent oculos maiestatis eius.
9 Procacitas vultus eorum accusat eos,et peccatum suum quasi Sodomapraedicaverunt nec absconderunt;vae animae eorum,quoniam reddita sunt eis mala!
10 Dicite iusto: " Bene! ",quoniam fructum adinventionum suarum comedet.
11 Vae impio in malum:retributio enim manuum eius fiet ei!
12 Populum meum opprimit infans,et mulieres dominantur ei.Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiuntet viam gressuum tuorum dissipant.
13 Surgit ad arguendum Dominuset stat ad iudicandos populos.
14 Dominus ad iudicium venietcum senibus populi sui et principibus eius: Vos enim depasti estis vineam,et rapina pauperis in domibus vestris.
15 Quare atteritis populum meumet facies pauperum commolitis? ",dicit Dominus, Deus exercituum.
16 Et dixit Dominus: Pro eo quod elevatae sunt filiae Sionet ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum,parvis passibus incedebantet catenulis pedum tinniebant,
17 decalvabit Dominus verticem filiarum Sionet Dominus crinem earum nudabit ".
18 In die illa auferet Dominusornamentum calceamentorum et torques
19 et lunulas et inaureset armillas et mitras,
20 discriminalia et periscelidaset fascias et olfactoriola
21 et anulos et ornamenta narium,
22 mutatoria et palliolaet linteamina et marsupia,
23 specula et sindoneset vittas et pallia.
24 Et erit pro suavi odore foetor,et pro zona funiculus,et pro crispante crine calvitium,et pro fascia pectorali cilicium,stigma pro pulchritudine.
25 Viri tui gladio cadent,et fortes tui in proelio,
26 et maerebunt atque lugebunt portae eius,et desolata in terra sedebit.