1 Laetentur deserta et invia,et exsultet solitudo et floreat quasi lilium.
2 Germinet et exsultetlaetabunda et laudans.Gloria Libani data est ei,decor Carmeli et Saron;ipsi videbunt gloriam Domini,maiestatem Dei nostri.
3 Confortate manus dissolutaset genua debilia roborate.
4 Dicite pusillanimis: Confortamini, nolite timere!Ecce Deus vester,ultio veniet, retributio Dei;ipse veniet et salvabit vos ".
5 Tunc aperientur oculi caecorum,et aures surdorum patebunt.
6 Tunc saliet sicut cervus claudus,et exsultabit lingua mutorum,quia erumpent in deserto aquae,et torrentes in solitudine.
7 Et terra arida erit in stagnum,et sitiens in fontes aquarum;in cubilibus, in quibus dracones habitabant,erit locus calami et iunci.
8 Et erit ibi semita et via;et via sancta vocabitur:non transibit per eam pollutus;et erit eis directa via,ita ut stulti non errent per eam.
9 Non erit ibi leo,et rapax bestia non ascendet per eamnec invenietur ibi;et ambulabunt, qui liberati fuerint,
10 et redempti a Domino revertentur.Et venient in Sion cum laude,et laetitia sempiterna super caput eorum:gaudium et laetitiam obtinebunt,et fugiet maeror et gemitus.