1 In tempore illo misit Merodachbaladan filius Baladan rex Babylonis litteras et munera ad Ezechiam; audierat enim quod aegrotasset et convaluisset.
2 Laetatus est autem super eis Ezechias et ostendit eis cellam thesauri sui et argentum et aurum et aromata et oleum optimum et omnes apothecas supellectilis suae et universa, quae inventa sunt in thesauris eius. Nihil fuit, quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua.
3 Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam regem et dixit ei: " Quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te? ". Et dixit Ezechias: " De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone ".
4 Et dixit: "Quid viderunt in domo tua?". Et dixit Ezechias: " Omnia, quae in domo mea sunt, viderunt; non fuit res, quam non ostenderim eis in thesauris meis ".
5 Et dixit Isaias ad Ezechiam: " Audi verbum Domini exercituum:
6 Ecce dies venient, et auferentur omnia, quae in domo tua sunt, et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem; non relinquetur quidquam, dicit Dominus.
7 Et de filiis tuis, qui exibunt de te, quos genueris, tollent, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis ".
8 Et dixit Ezechias ad Isaiam: " Bonum verbum Domini, quod locutus est ". Et dixit: " Dummodo fiat pax et securitas in diebus meis ".