1 Concidit Bel, incurvavit se Nabo;fuerunt simulacra eorum bestiis et iumentis.Statuae vestrae portantur, onera lassis.
2 Se incurvaverunt et conciderunt simul;non potuerunt salvare onuset ipsi in captivitatem ibunt.
3 Audite me, domus Iacobet omne residuum domus Israel,qui portamini ab utero,qui gestamini a vulva.
4 Usque ad senectam ego ipseet usque ad canos ego portabo;et ego feci et ego feram,ego portabo et salvabo.
5 Cui assimilatis me et adaequatiset comparatis me, et erimus similes?
6 Qui effundunt aurum de sacculoet argentum statera ponderant,conducunt aurificem, ut faciat deum,et procidunt et adorant.
7 Portant illum in umeris gestanteset ponentes in loco suo;et stabit ac de loco suo non movebitur;sed et si quis clamat ad eum, non respondet;de tribulatione eius non salvabit eum.
8 Mementote istud et confundamini;redite, praevaricatores, ad cor.
9 Recordamini prioris saeculi,quoniam ego sum Deus,et non est ultra Deus,nec est similis mei.
10 Annuntians ab exordio novissimumet ab initio, quae necdum facta sunt,dicens: " Consilium meum stabit,et omnem voluntatem meam faciam ".
11 Vocans ab oriente avem rapacemet de terra longinqua virum consilii mei;et locutus sum et adducam illud,decrevi et faciam illud.
12 Audite me, duri corde,qui longe estis a iustitia.
13 Prope feci iustitiam meam, non elongabitur;et salus mea non morabitur:et dabo in Sion salutemet Israeli gloriam meam.