1 Heu! Omnes sitientes, venite ad aquas;et, qui non habetis argentum, properate,emite et comedite, venite, emite absque argentoet absque ulla commutatione vinum et lac.
2 Quare appenditis argentum non in panibuset laborem vestrum non in saturitate?Audite, audientes me, et comedite bonum,ut delectetur in crassitudine anima vestra.
3 Inclinate aurem vestram et venite ad me;audite, ut vivat anima vestra,et feriam vobiscum pactum sempiternum,misericordias David fideles.
4 Ecce testem populis dedi eum,ducem ac praeceptorem gentibus.
5 Ecce gentem, quam nesciebas, vocabis,et gentes, quae te non cognoverunt, ad te current,propter Dominum Deum tuumet Sanctum Israel, quia glorificavit te.
6 Quaerite Dominum, dum inveniri potest;invocate eum, dum prope est.
7 Derelinquat impius viam suam,et vir iniquus cogitationes suas;et revertatur ad Dominum, et miserebitur eius,et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.
8 Non enim cogitationes meae cogitationes vestrae,neque viae vestrae viae meae, dicit Dominus.
9 Quia sicut exaltantur caeli a terra,sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris,et cogitationes meae a cogitationibus vestris.
10 Et quomodo descendit imber et nix de caeloet illuc ultra non revertitur,sed inebriat terram et infundit eamet germinare eam facitet dat semen serenti et panem comedenti,
11 sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo:non revertetur ad me vacuum,sed faciet, quaecumque volui,et prosperabitur in his, ad quae misi illud.
12 Quia in laetitia egredieminiet in pace deducemini;montes et colles cantabunt coram vobis laudem,et omnia ligna regionis plaudent manu.
13 Pro vepribus ascendet cupressus,et pro urtica crescet myrtus;et erit Domino in gloriam,in signum aeternum, quod non auferetur.