1 Clama fortiter, ne cesses;quasi tuba exalta vocem tuamet annuntia populo meo scelera eorumet domui Iacob peccata eorum.
2 Me etenim de die in diem quaerunt et scire vias meas volunt,quasi gens, quae iustitiam feceritet iudicium Dei sui non dereliquerit.Rogant me iudicia iustitiae,appropinquare Deum volunt.
3 " Quare ieiunavimus, et non aspexisti,humiliavimus animam nostram, et nescisti? ".Ecce, in die ieiunii vestri agitis negotiaet omnes operarios vestros opprimitis.
4 Ecce, ad lites et contentiones ieiunatiset percutitis pugno impie.Nolite ieiunare sicut hodie,ut audiatur in excelso clamor vester.
5 Numquid tale est ieiunium, quod elegi,dies, quo homo affligit animam suam?Numquid contorquere quasi iuncum caput suumet saccum et cinerem sternere?Numquid istud vocabis ieiuniumet diem acceptabilem Domino?
6 Nonne hoc est ieiunium, quod elegi:dissolvere vincula iniqua,solvere funes iugi,dimittere eos, qui confracti sunt, liberos,et omne iugum dirumpere?
7 Nonne frangere esurienti panem tuum,et egenos, vagos inducere in domum?Cum videris nudum, operi eumet carnem tuam ne despexeris.
8 Tunc erumpet quasi aurora lumen tuum,et sanatio tua citius orietur;et anteibit faciem tuam iustitia tua,et gloria Domini colliget te.
9 Tunc invocabis, et Dominus exaudiet;clamabis, et dicet: " Ecce adsum ".Si abstuleris de medio tui iugumet desieris extendere digitumet loqui iniquitatem;
10 si effuderis esurienti animam tuamet animam afflictam satiaveris,orietur in tenebris lux tua,et caligo tua erit sicut meridies.
11 Et te ducet Dominus semper,et satiabit in locis aridis animam tuamet ossa tua firmabit;et eris quasi hortus irriguuset sicut fons aquarum,cuius non deficient aquae.
12 Et reaedificabit gens tua ruinas antiquas;fundamenta generationis et generationis suscitabis:et vocaberis restitutor ruinarum,instaurator viarum, ut habitentur.
13 Si averteris a sabbato pedem tuum,facere negotia tua in die sancto meo,et vocaveris sabbatum deliciaset diem Domino sacrum gloriosum;et glorificaveris eum relinquens vias tuaset negotia tua et sermones tuos,
14 tunc delectaberis super Domino;et vehi te faciam super altitudines terraeet cibabo te hereditate Iacob patris tui.Os enim Domini locutum est.