1 In anno, quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum edentem super solium excelsum et elevatum; et fimbriae eius replebant templum.
2 Seraphim stabant iuxta eum; sex alae uni et sex alae alteri: duabus velabat faciem suam et duabus velabat pedes suos et duabus volabat.
3 Et clamabat alter ad alterum et dicebat: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus exercituum;plena est omnis terra gloria eius ".
4 Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo.
5 Et dixi: Vae mihi, quia perii!Quia vir pollutus labiis ego sumet in medio populi polluta labia habentis ego habitoet regem, Dominum exercituum, vidi oculis meis ".
6 Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu eius calculus, quem forcipe tulerat de altari,
7 et tetigit os meum et dixit: Ecce tetigit hoc labia tua,et auferetur iniquitas tua,et peccatum tuum mundabitur ".
8 Et audivi vocem Domini dicentis: " Quem mittam? Et quis ibit nobis? ". Et dixi: " Ecce ego, mitte me ".
9 Et dixit: " Vade, et dices populo huic:Audientes audite et nolite intellegere,et videntes videte et nolite cognoscere".
10 Pingue redde cor populi huiuset aures eius aggravaet oculos eius excaeca,ne forte videat oculis suiset auribus suis audiatet corde suo intellegat et convertaturet sanetur ".
11 Et dixi: " Usquequo, Domine? ". Et dixit: Donec desolenturcivitates absque habitatore,et domus sine homine,et terra relinquatur deserta ".
12 Et longe adducet Dominus homines,et magna erit desolatio in medio terrae;
13 et adhuc in ea decimatio,et rursus excisioni tradetursicut terebinthus et sicut quercus,in quibus deiectis manebit aliquid stabile.Semen sanctum erit id quod steterit in ea.