1 " Quis est iste, qui venit de Edom,tinctis vestibus de Bosra?Iste formosus in stola sua,gradiens in multitudine fortitudinis suae ". Sum ego, qui loquor iustitiam,potens ad salvandum ".
2 " Quare ergo rubrum est indumentum tuum,et vestimenta tua sicut calcantis in torculari? ".
3 " Torcular calcavi solus,et de gentibus non erat vir mecum;calcavi eos in furore meoet conculcavi eos in ira mea.Et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea,et omnia indumenta mea inquinavi.
4 Dies enim ultionis in corde meo,annus redemptionis meae venit.
5 Circumspexi, et non erat auxiliator,miratus sum, et non fuit qui adiuvaret;et salvavit mihi brachium meum,et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi.
6 Et conculcavi populos in furore meoet contrivi eos in indignatione meaet effudi in terram sanguinem eorum ".
7 Miserationum Domini recordabor,laudum Dominisuper omnibus, quae reddidit nobis Dominus,et super multitudinem bonorum domui Israel,quae largitus est eis secundum misericordias suaset secundum multitudinem miserationum suarum.
8 Et dixit: " Verumtamen populus meus est,filii, qui non deludent ";et factus est eis salvator.
9 In omni tribulatione eorum non legatus neque angelus,sed ipse salvavit eos.In dilectione sua et in indulgentia suaipse redemit eoset sustulit eos et portavit eoscunctis diebus saeculi.
10 Ipsi autem ad iracundiam provocaveruntet afflixerunt spiritum sanctitatis eius;et conversus est eis in inimicumet ipse debellavit eos.
11 Et recordatus est dierum antiquorum,Moysi et populi sui.Ubi est qui eduxit eos de maricum pastore gregis sui?Ubi est qui posuit in medio eiusspiritum sanctitatis suae?
12 Qui adduxit ad dexteram Moysibrachium maiestatis suae,qui scidit aquas ante eos,ut faceret sibi nomen sempiternum,
13 qui deduxit eos per abyssosquasi equum per desertum, et non impingebant?
14 Sicut armentum, quod descendit per vallem,spiritus Domini fecit eos quiescere;sic conduxisti populum tuum,ut faceres tibi nomen gloriae.
15 Attende de caelo et videde habitaculo sancto tuo et gloriae tuae;ubi est zelus tuus et fortitudo tua?Commotio viscerum tuorum et misericordiae tuaesuper me continuerunt se.
16 Tu enim pater noster.Abraham enim nescit nos,et Israel ignorat nos;tu, Domine, pater noster,redemptor noster: a saeculo nomen tuum.
17 Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis,indurasti cor nostrum, ne timeremus te?Convertere propter servos tuos,tribus hereditatis tuae.
18 Brevi tempore hereditaverunt populum sanctum tuum,hostes nostri conculcaverunt sanctuarium tuum.
19 Facti sumus a saeculo,cum non dominareris nostri,neque invocaretur nomen tuum super nos.Utinam dirumperes caelos et descenderes!A facie tua montes defluerent.