1 Et dixit Dominus ad me: " Sume tibi tabulam grandem et scribe in ea stilo hominis: Maher Salal Has Baz (id est Velociter spolia detrahe, cito praedare).
2 Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem et Zachariam filium Barachiae;
3 et accessi ad prophetissam, et concepit et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: " Voca nomen eius Maher Salal Has Baz,
4 quia antequam sciat puer clamare: "Pater mi" et "Mater mea", afferentur opes Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum ".
5 Et adiecit Dominus loqui ad me adhuc dicens:
6 " Pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae,quae vadunt cum silentio,et defecit coram Rasin et filio Romeliae,
7 propter hoc ecce Dominus adducet super eosaquas Fluminis fortes et multas,regem Assyriorum et omnem gloriam eius,et ascendet super omnes rivos eiuset fluet super universas ripas eius;
8 et ibit per Iudam inundans et diffluens,usque ad collum veniet.Et erit extensio alarum eiusimplens latitudinem terrae tuae, o Emmanuel ".
9 Clamorem tollite, populi, et consternemini;et audite, universae procul terrae:accingimini et perterremini,accingimini et perterremini.
10 Inite consilium, et dissipabitur;loquimini verbum, et non fiet,quia nobiscum Deus.
11 Haec enim ait Dominus ad me, cum apprehendit me manu et monuit, ne irem in via populi huius, dicens:
12 " Ne vocetis coniurationem,quodcumque populus iste vocat coniurationem,et timorem eius ne timeatis neque paveatis ".
13 Dominum exercituum ipsum sanctificate:ipse pavor vester, et ipse terror vester;
14 et erit in sanctuarium,in lapidem offensionis et in petram scandaliduabus domibus Israel,in laqueum et in insidias habitantibus Ierusalem.
15 Et offendent ex eis plurimiet cadent et conterenturet irretientur et capientur.
16 Liga testimonium, signa legem in discipulis meis.
17 Et exspectabo Dominum, qui abscondit faciem suam a domo Iacob, et praestolabor eum.
18 Ecce ego et pueri, quos dedit mihi Dominus in signum et in portentum Israel a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion.
19 Et cum dixerint ad vos: " Quaerite a pythonibus et a divinis, qui susurrant et murmurant; numquid non populus a deo suo requiret, pro vivis a mortuis? ".
20 Ad legem et ad testimonium! Quod si non dixerint iuxta verbum hoc, non erit eis matutina lux.
21 Et transibit per eam afflictus et esuriens;et, cum esurierit, irasceturet maledicet regi suo et deo suoet suspiciet sursum
22 et ad terram intuebitur:et ecce tribulatio et tenebrae,caligo opprimens et obscuritas diffusa.
23 Non erit enim amplius caligo,ubi erat oppressio.Primo tempore contemptibilem reddidit terram Zabulon et terram Nephthali; et novissimo glorificavit viam maris, trans Iordanem, Galilaeam gentium.