16 et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum,
17 Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum nec cognoscit. Vos cognoscitis eum, quia apud vos manet; et in vobis erit.
18 Non relinquam vos orphanos; venio ad vos.
19 Adhuc modicum, et mundus me iam non videt; vos autem videtis me, quia ego vivo et vos vivetis.
20 In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis.
21 Qui habet mandata mea et servat ea, ille est, qui diligit me; qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum ".
22 Dicit ei Iudas, non ille Iscariotes: " Domine, et quid factum est, quia nobis manifestaturus es teipsum et non mundo? ".
23 Respondit Iesus et dixit ei: " Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus;
24 qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermo, quem auditis, non est meus, sed eius qui misit me, Patris.
25 Haec locutus sum vobis apud vos manens.
26 Paraclitus autem, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quae dixi vobis.