7 Sed ego veritatem dico vobis: Expedit vobis, ut ego vadam. Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos.
8 Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio:
9 de peccato quidem, quia non credunt in me;
10 de iustitia vero, quia ad Patrem vado, et iam non videtis me;
11 de iudicio autem, quia princeps mundi huius iudicatus est.