1 Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi;
2 vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias.
3 Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: " Vinum non habent ".
4 Et dicit ei Iesus: " Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea ".
5 Dicit mater eius ministris: " Quodcumque dixerit vobis, facite ".
6 Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas.
7 Dicit eis Iesus: " Implete hydrias aqua ". Et impleverunt eas usque ad summum.
8 Et dicit eis: " Haurite nunc et ferte architriclino ". Illi autem tulerunt.
9 Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus
10 et dicit ei: " Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quod deterius est; tu servasti bonum vinum usque adhuc ".
11 Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius.