13 Et prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit Hierosolymam Iesus.
14 Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes;
15 et cum fecisset flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque et boves, et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit;
16 et his, qui columbas vendebant, dixit: " Auferte ista hinc! Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis ".
17 Recordati sunt discipuli eius quia scriptum est: " Zelus domus tuae comedit me ".