15 Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus: " Simon Ioannis, diligis me plus his? ". Dicit ei: " Etiam, Domine, tu scis quia amo te ". Dicit ei: " Pasce agnos meos ".

16 Dicit ei iterum secundo: " Simon Ioannis, diligis me? ". Ait illi: " Etiam, Domine, tu scis quia amo te ". Dicit ei: " Pasce oves meas ".

17 Dicit ei tertio: " Simon Ioannis, amas me? ". Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio: " Amas me? ", et dicit ei: " Domine, tu omnia scis, tu cognoscis quia amo te ". Dicit ei: " Pasce oves meas.