14 Iam autem die festo mediante, ascendit Iesus in templum et docebat.
15 Mirabantur ergo Iudaei dicentes: " Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? ".
16 Respondit ergo eis Iesus et dixit: " Mea doctrina non est mea sed eius, qui misit me.
17 Si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.
18 Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit; qui autem quaerit gloriam eius, qui misit illum, hic verax est, et iniustitia in illo non est.