1 Iesus autem perrexit in montem Oliveti.
2 Diluculo autem iterum venit in templum, et omnis populus veniebat ad eum, et sedens docebat eos.
3 Adducunt autem scribae et pharisaei mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio
4 et dicunt ei: " Magister, haec mulier manifesto deprehensa est in adulterio.
5 In lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidare; tu ergo quid dicis? ".
6 Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra.
7 Cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se et dixit eis: " Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat ";
8 et iterum se inclinans scribebat in terra.
9 Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus, et remansit solus, et mulier in medio stans.
10 Erigens autem se Iesus dixit ei: " Mulier, ubi sunt? Nemo te condemnavit? ".
11 Quae dixit: " Nemo, Domine ". Dixit autem Iesus: " Nec ego te condemno; vade et amplius iam noli peccare ".