1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens:
2 " Audite verba pacti huius et loquimini ad viros Iudae et habitatores Ierusalem.
3 Et dices ad eos: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Maledictus vir, qui non audierit verba pacti huius,
4 quod praecepi patribus vestris in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam et facite omnia, quae praecipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum;
5 ut suscitem iuramentum, quod iuravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies haec ". Et respondi et dixi: " Amen, Domine ".
6 Et dixit Dominus ad me: " Vociferare omnia verba haec in civitatibus Iudae et in foris Ierusalem dicens: Audite verba pacti huius et facite illa.
7 Quia contestans contestatus sum patres vestros in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, usque ad diem hanc; mane consurgens contestatus sum et dixi: Audite vocem meam.
8 Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali; et induxi super eos omnia verba pacti huius, quod praecepi, ut facerent, et non fecerunt ".
9 Et dixit Dominus ad me: " Inventa est coniuratio in viris Iudae et in habitatoribus Ierusalem.
10 Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priorum, qui noluerunt audire verba mea; et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis: irritum fecerunt domus Israel et domus Iudae pactum meum, quod pepigi cum patribus eorum.
11 Quam ob rem haec dicit Dominus: Ecce ego inducam super eos mala, de quibus exire non poterunt; et clamabunt ad me, et non exaudiam eos.
12 Et ibunt civitates Iudae et habitatores Ierusalem et clamabunt ad deos, quibus sacrificant, et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum.
13 Secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui, Iuda, et secundum numerum viarum Ierusalem posuistis aras confusioni, aras ad sacrificandum Baal.
14 Tu ergo noli orare pro populo hoc et ne assumas pro eis deprecationem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, in tempore afflictionis eorum.
15 Quid est dilectae meae,ut in domo mea perficiat consilia mala?Numquid vota et carnes sanctaeauferent a te malitias tuas,in quibus glorieris? ".
16 Olivam uberem, pulchram, fructibus speciosam,vocabit Dominus nomen tuum;ad vocem strepitus grandissuccendit ignem in ea,et combusti sunt rami eius.
17 Et Dominus exercituum, qui plantavit te, locutus est super te malum, pro malis domus Israel et domus Iudae, quae fecerunt sibi ad irritandum me, sacrificantes Baal.
18 Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi;tunc ostendisti mihi opera eorum.
19 Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam; et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia: " Caedamus lignum in vigore eius et eradamus eum de terra viventium, et nomen eius non memoretur amplius ".
20 Tu autem, Domine exercituum,qui iudicas iuste et probas renes et corda:videam ultionem tuam ex eis;tibi enim revelavi causam meam.
21 Propterea haec dicit Dominus super viros Anathoth, qui quaerunt animam tuam et dicunt: " Non prophetabis in nomine Domini et non morieris in manibus nostris ".
22 Propterea haec dicit Dominus exercituum: " Ecce ego visitabo super eos: iuvenes morientur in gladio, filii eorum et filiae eorum morientur in fame,
23 et reliquiae non erunt eis; inducam enim malum super viros Anathoth, annum visitationis eorum ".