1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens:
2 " Surge et descende in domum figuli et ibi audies verba mea ".
3 Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam;
4 et dissipatum est vas, quod ipse faciebat e luto manibus suis, et rursus fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis eius, ut faceret.
5 Et factum est verbum Domini ad me dicens:
6 " Numquid sicut figulus iste non potero vobis facere, domus Israel?, ait Dominus. Ecce, sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel.
7 Repente loquar adversum gentem et adversum regnum, ut eradicem et destruam et disperdam illud;
8 si paenitentiam egerit gens illa a malo suo, propter quod locutus sum adversus eam, agam et ego paenitentiam super malo, quod cogitavi ut facerem ei.
9 Et subito loquar de gente et de regno, ut aedificem et plantem illud;
10 si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, paenitentiam agam super bono, quod locutus sum ut facerem ei.
11 Nunc ergo, dic viro Iudae et habitatoribus Ierusalem dicens: Haec dicit Dominus: Ecce ego fingo contra vos malum et cogito contra vos cogitationem; revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et opera vestra ".
12 Qui dixerunt: " Vanum est; post cogitationes enim nostras ibimus et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus ".
13 Ideo haec dicit Dominus: Interrogate gentes:quis audivit talia horribilia,quae fecit nimis virgo Israel?
14 Numquid deficiet de petra agrinix Libani,aut arescent aquae erumpentesfrigidae et defluentes?
15 Quia oblitus est mei populus meus,vanitati sacrificanteset impingentes in viis suis,in semitis antiquis,ut ambularent per callesin itinere non trito,
16 ut poneret terram eorum in desolationemet in sibilum sempiternum:omnis, qui praeterierit per eam, obstupescetet movebit caput suum.
17 Sicut ventus urens dispergam eoscoram inimico;dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum ".
18 Et dixerunt: " Venite, et cogitemus contra Ieremiam cogitationes; non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente, nec sermo a propheta. Venite, et percutiamus eum lingua et non attendamus ad universos sermones eius ".
19 Attende, Domine, ad meet audi vocem adversariorum meorum.
20 Numquid redditur pro bono malum,quia foderunt foveam animae meae?Recordare quod steterim in conspectu tuo,ut loquerer pro eis bonumet averterem indignationem tuam ab eis.
21 Propterea da filios eorum in famemet deduc eos in manus gladii;fiant uxores eorum absque liberis et viduae,et viri eorum interficiantur morte,iuvenes eorum confodiantur gladio in proelio.
22 Audiatur clamor de domibus eorum;adduces enim super eos latronem repente,quia foderunt foveam, ut caperent me,et laqueos absconderunt pedibus meis.
23 Tu autem, Domine, scis omne consilium eorumadversum me in mortem;ne propitieris iniquitati eorum,et peccatum eorum a facie tua non deleatur.Fiant corruentes in conspectu tuo;in tempore furoris tui abutere eis.