1 Fugite, filii Beniamin,de medio Ierusalem;et in Thecua clangite bucinaet super Bethcharem levate vexillum,quia malum visum est ab aquiloneet contritio magna.
2 Speciosam et delicatam silere fecifiliam Sion.
3 Ad eam venient pastores et greges eorum,figent in ea tentoria in circuitu;pascet unusquisque partem suam.
4 " Sanctificate super eam bellum,consurgite, et ascendamus in meridie;vae nobis, quia declinavit dies,quia longiores factae sunt umbrae vesperi!
5 Surgite, et ascendamus in nocteet dissipemus domos eius ".
6 Quia haec dicit Dominus exercituum: Caedite lignum eiuset fundite circa Ierusalem aggerem;haec est civitas visitationis,omnis calumnia in medio eius.
7 Sicut effluere facit cisterna aquam suam,sic illa effluere facit malitiam suam;violentia et vastitas auditur in ea,coram me semper afflictio et plaga.
8 Erudire, Ierusalem,ne forte recedat anima mea a te,ne forte ponam te desertam,terram inhabitabilem ".
9 Haec dicit Dominus exercituum: Usque ad racemum colligent quasi in vineareliquias Israel.Converte manum tuamquasi vindemiator ad palmites ".
10 Cui loquar et quem contestabor, ut audiat?Ecce incircumcisae aures eorum,et audire non possunt;ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium,et non suscipient illud.
11 Idcirco furore Domini plenus sum,laboravi sustinens. Effunde super parvulum foriset super concilium iuvenum simul;etiam vir cum muliere capietur,senex cum pleno dierum.
12 Et transibunt domus eorum ad alteros,agri et uxores pariter,quia extendam manum meamsuper habitantes terram ",dicit Dominus.
13 A minore quippe usque ad maioremomnes avaritiae student,et a propheta usque ad sacerdotemcuncti faciunt dolum.
14 Et curant contritionem populi mei in levitatedicentes: " Pax, pax "; et non est pax.
15 Confusi sunt, quia abominationem fecerunt;quin potius confusione non sunt confusiet erubescere nescierunt. Quam ob rem cadent inter ruentes;tempore, quo visitavero eos, corruent ",dicit Dominus.
16 Haec dicit Dominus: State super vias et videteet interrogate de semitis antiquis,quae sit via bona, et ambulate in eaet invenietis refrigerium animabus vestris ".Et dixerunt: " Non ambulabimus! ".
17 Et constitui super vos speculatores: Audite vocem tubae ".Et dixerunt: " Non audiemus! ".
18 Ideo audite, gentes,et cognosce, congregatio,quanta ego faciam eis.
19 Audi terra: " Ecce ego adducam mala super populum istum,fructum cogitationum eorum,quia verba mea non audieruntet legem meam proiecerunt.
20 Ut quid mihi tus, quod de Saba venit,et calamus suave olens de terra longinqua?Holocautomata vestra non sunt accepta,et victimae vestrae non placent mihi ".
21 Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego dabo in populum istum offendicula,et offendent in eis patres et filii simul,vicinus et proximus peribunt ".
22 Haec dicit Dominus: Ecce populus venit de terra aquilonis,et gens magna consurget a finibus terrae;
23 arcum et acinacem arripiet,crudelis est et non miserebitur;vox eorum quasi mare sonabit,et super equos ascendent,praeparati quasi vir ad proeliumadversum te, filia Sion ".
24 " Audivimus famam eius;dissolutae sunt manus nostrae,tribulatio apprehendit nos,dolores ut parturientem ".
25 Nolite exire ad agroset in via ne ambuletis,quoniam gladius inimici,pavor in circuitu.
26 Filia populi mei, accingere cilicioet volutare in cinere,luctum unigeniti fac tibi,planctum amarum,quia repente veniet vastator super nos.
27 Probatorem dedi te in populo meo;et scies et probabis viam eorum.
28 Omnes isti principes rebelles,ambulantes fraudulenter.Aes et ferrum,omnia isti corrumpunt.
29 Sufflavit sufflatorium in igne,consumptum est plumbum;frustra conflavit conflator,scoriae enim non sunt separatae.
30 Argentum reprobum vocate eos,quia Dominus proiecit illos.