1 Quibus transgressis, dixit Dominus ad Iosue:
2 " Sumite vobis de populo duodecim viros singulos per singulas tribus
3 et praecipite eis, ut tollant de medio Iordanis alveo, ubi firmiter steterunt sacerdotum pedes, duodecim lapides; quos portabitis vobiscum et ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria ".
4 Vocavitque Iosue duodecim viros, quos elegerat de filiis Israel, singulos de tribubus singulis,
5 et ait ad eos: " Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Iordanis medium et portate singuli singulos lapides in umeris vestris, iuxta numerum tribuum filiorum Israel,
6 ut sit hoc signum inter vos. Quando interrogaverint vos filii vestri cras dicentes: "Quid sibi volunt isti lapides?",
7 respondebitis eis: Defecerunt aquae Iordanis ante arcam foederis Domini, cum transiret eum; idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiis Israel usque in aeternum ".
8 Fecerunt ergo filii Israel, sicut eis praecepit Iosue, portantes de medio Iordanis alveo duodecim lapides, ut ei Dominus imperarat, iuxta numerum tribuum filiorum Israel, usque ad locum, in quo castrametati sunt; ibique posuerunt eos.
9 Alios quoque duodecim lapides posuit Iosue in medio Iordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes, qui portabant arcam foederis; et sunt ibi usque in praesentem diem.
10 Sacerdotes autem, qui portabant arcam, stabant in Iordanis medio, donec omnia complerentur, quae Iosue ut loqueretur ad populum praeceperat Dominus secundum omnia, quae dixerat ei Moyses. Festinavitque populus et transiit.
11 Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini; sacerdotesque pergebant ante populum.
12 Filii quoque Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse armati praecedebant filios Israel, sicut eis praeceperat Moyses;
13 quadraginta fere milia expeditorum ad pugnam incedebant coram Domino in campestria Iericho.
14 In illo die magnificavit Dominus Iosue coram omni Israel, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, omnibus diebus vitae suae.
15 Dixitque ad eum:
16 " Praecipe sacerdotibus, qui portant arcam testimonii, ut ascendant de Iordane ".
17 Qui praecepit eis dicens: " Ascendite de Iordane ".
18 Cumque ascendissent portantes arcam foederis Domini et siccam humum calcare coepissent, reversae sunt aquae in alveum suum et fluebant sicut ante super omnes ripas suas.
19 Populus autem ascendit de Iordane decimo die mensis primi, et castrametati sunt in Galgalis, in termino orientali Iericho.
20 Duodecim quoque lapides, quos de Iordanis alveo sumpserant, posuit Iosue in Galgalis.
21 Et dixit ad filios Israel: " Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos et dixerint eis: "Quid sibi volunt isti lapides?",
22 docebitis eos atque dicetis: Per arentem alveum transivit Israel Iordanem istum,
23 siccante Domino Deo vestro aquas eius in conspectu vestro, donec transiretis,
24 sicut fecerat prius in mari Rubro, quod siccavit coram nobis, donec transiremus,
25 ut cognoscant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, et ut vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore ".