1 Respondens autem Iob dixit:
2 " Ergo vos estis soli homines,et vobiscum morietur sapientia.
3 Et mihi est cor sicut et vobis,nec inferior vestri sum;quis enim haec, quae nostis, ignorat?
4 Qui deridetur ab amico suo sicut ego,invocabit Deum, et exaudiet eum; deridetur enim iusti integritas.
5 Lampas contempta apud cogitationes eorum, qui securi sunt,parata iis, qui vacillant pede.
6 Tranquilla sunt tabernacula praedonumet secura iis, qui provocant Deum, iis, qui Deum tenent manu sua.
7 Nimirum interroga iumenta, et docebunt te,et volatilia caeli, et indicabunt tibi.
8 Loquere terrae, et docebit te;et narrabunt pisces maris.
9 Quis ignorat in omnibus hisquod manus Domini hoc fecerit?
10 In cuius manu anima omnis viventiset spiritus universae carnis hominis.
11 Nonne auris verba diiudicat,et palatum cibum sibi gustat?
12 In senibus est sapientia,et in longaevis prudentia.
13 Apud ipsum est sapientia et fortitudo;ipse habet consilium et intellegentiam.
14 Si destruxerit, nemo est, qui aedificet;si incluserit hominem, nullus est, qui aperiat.
15 Si continuerit aquas, arescent;et, si emiserit eas, subvertent terram.
16 Apud ipsum est fortitudo et sapientia;ipse novit et decipientem et eum qui decipitur.
17 Inducit consiliarios spoliatoset iudices in stuporem.
18 Balteum regum dissolvitet praecingit fune renes eorum.
19 Inducit sacerdotes spoliatoset optimates supplantat,
20 commutans labium veraciumet doctrinam senum auferens.
21 Effundit despectionem super principeset cingulum fortium relaxat.
22 Qui revelat profunda de tenebriset producit in lucem umbram mortis.
23 Qui multiplicat gentes et perdit easet subversas in integrum restituit.
24 Qui immutat cor principum populi terrae et decipit eoset errare eos faciet per invium desertum.
25 Palpabunt quasi in tenebris et non in luce,et errare eos faciet quasi ebrios.