1 Respondens autem Eliphaz Themanites dixit:
2 " Numquid sapiens respondebit sapientia ventosaet implebit vento urente stomachum suum?
3 Arguens verbis, quae nihil prosunt,et sententiis, quae nihil iuvant?
4 Tu autem pietatem dissolviset detrahis meditationi coram Deo.
5 Docet enim iniquitas tua os tuum,et assumis linguam callidorum.
6 Condemnabit te os tuum et non ego,et labia tua respondebunt tibi.
7 Numquid primus homo tu natus eset ante colles formatus?
8 Numquid consilium Dei audistiet tibi attrahis sapientiam?
9 Quid nosti, quod nos ignoremus?Quid intellegis, quod nos nesciamus?
10 Et senes et antiqui sunt inter nos,multo vetustiores quam pater tuus.
11 Numquid parum tibi sunt consolationes Dei?Et verbum lene tecum factum?
12 Quid te elevat cor tuum,et cur attonitos habes oculos?
13 Quid vertis contra Deum spiritum tuumet profers de ore tuo huiuscemodi sermones?
14 Quid est homo, ut immaculatus sit,et ut iustus appareat natus de muliere?
15 Ecce, sanctis suis non fidit,et caeli non sunt mundi in conspectu eius;
16 quanto magis abominabilis et corruptus homo,qui bibit quasi aquam iniquitatem.
17 Ostendam tibi, audi me;quod vidi, narrabo tibi,
18 quod sapientes confitentur,et non celaverunt eos patres eorum:
19 quibus solis data est terra,et non transivit alienus per eos.
20 Cunctis diebus suis impius cruciatur,et numerus annorum incertus est tyranno.
21 Sonitus terroris semper in auribus illius,quasi, cum pax sit, vastator irruat in eum.
22 Non credit quod reverti possit de tenebris,cum sit destinatus gladio.
23 Cum se moverit ad quaerendum panem: "Ubinam?",novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies.
24 Terrebit eum tribulatio et angustia,vallabit eum sicut regem, qui praeparatur ad proelium.
25 Tetendit enim adversus Deum manum suam,et contra Omnipotentem roboratus est.
26 Cucurrit adversus eum erecto collo,spisso scuto armatus.
27 Operuit faciem eius crassitudo,et de lateribus eius arvina dependet.
28 Habitavit in civitatibus desolatiset in domibus desertis, quae in tumulos sunt redactae.
29 Non ditabitur, nec perseverabit substantia eius;nec mittet in terra radicem suam.
30 Non recedet de tenebris;ramos eius arefaciet flamma,et auferet ventus florem eius.
31 Ne credat vanitati errore deceptus,quia vanitas erit remuneratio eius.
32 Antequam dies eius impleantur, abscindentur,et ramus eius non virescet.
33 Laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius,et quasi oliva proiciens florem suum.
34 Cangregatio enim impii sterilis,et ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt.
35 Concepit dolorem et peperit iniquitatem,et venter eius praeparat dolos.