1 Ecce spes eius frustrabitur eum,et aspectu eius praecipitabitur.
2 Nemo tam audax, ut suscitet eum.Quis enim resistere potest vultui eius?
3 Quis eum aggressus est et salvus fuit?Sub omni caelo quisnam?
4 Non tacebo super membra eiuset eloquar robur et gratiam struis.
5 Quis revelabit faciem indumenti eius,et duplicia mandibulae eius quis intrabit?
6 Portas vultus eius quis aperiet?Per gyrum dentium eius formido.
7 Corpus illius quasi scuta fusilia,compactum sigillo siliceo:
8 unum uni coniungitur,et ne spiraculum quidem incedit per ea;
9 unum alteri adhaeret,et tenentes se nequaquam separantur.
10 Sternutatio eius favillae ignis,et oculi eius ut palpebrae diluculi.
11 De ore eius lampades procedunt,sicut scintillae ignis emittuntur.
12 De naribus eius procedit fumus,sicut ollae succensae atque ferventis.
13 Halitus eius prunas ardere facit,et flamma de ore eius egreditur.
14 In collo eius morabitur fortitudo,et faciem eius praecedit angor.
15 Palearia eius cohaerentia sibicompressa non moventur.
16 Cor eius induratur tamquam lapiset duratur quasi mola inferior.
17 Cum surrexerit, tremunt forteset ab undis retrorsum convertuntur.
18 Qui impegerit in eum, gladius eius non stabitnec hasta neque pilum neque thorax;
19 reputat enim quasi paleas ferrumet quasi lignum putridum aes.
20 Non fugat eum vir sagittarius,in stipulam versi sunt ei lapides fundae.
21 Quasi stipulam aestimat fustemet deridet vibrantem acinacem.
22 Sub ipso acumina testae,et sternit tribula super lutum.
23 Fervescere facit quasi ollam profundumet mare ponit quasi vas unguentarium.
24 Post se illuminat semitam,aestimatur abyssus quasi canescens.
25 Non est super terram potestas, quae comparetur ei,qui factus est, ut nullum timeret.
26 Omne sublime videt:ipse est rex super universos filios superbiae ".