9 Dixit autem et ad quosdam, qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros, parabolam istam:

10 " Duo homines ascenderunt in templum, ut orarent: unus pharisaeus et alter publicanus.

11 Pharisaeus stans haec apud se orabat: "Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum, raptores, iniusti, adulteri, velut etiam hic publicanus;

12 ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium, quae possideo".

13 Et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare, sed percutiebat pectus suum dicens: "Deus, propitius esto mihi peccatori".

14 Dico vobis: Descendit hic iustificatus in domum suam ab illo. Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur ".