1 Factum est autem, in diebus il lis exiit edictum a Caesare Au gusto, ut describeretur universus orbis.
2 Haec descriptio prima facta est praeside Syriae Quirino.
3 Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem.
4 Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David,
5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore praegnante.
6 Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret,
7 et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio.
8 Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum.
9 Et angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Domini circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.
10 Et dixit illis angelus: " Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo,
11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
12 Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio ".
13 Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium:
14 " Gloria in altissimis Deo,et super terram pax in hominibus bonae voluntatis ".
15 Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores loquebantur ad invicem: " Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis ".
16 Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio.
17 Videntes autem notum fecerunt verbum, quod dictum erat illis de puero hoc.
18 Et omnes, qui audierunt, mirati sunt de his, quae dicta erant a pastoribus ad ipsos.
19 Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo.
20 Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus, quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.
21 Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur, vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur.
22 Et postquam impleti sunt dies purgationis eorum secundum legem Moysis, tulerunt illum in Hierosolymam, ut sisterent Domino,
23 sicut scriptum est in lege Domini: " Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur ",
24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini: par turturum aut duos pullos columbarum.
25 Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat super eum;
26 et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini.
27 Et venit in Spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo,
28 et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit:
29 " Nunc dimittis servum tuum, Domine,secundum verbum tuum in pace,
30 quia viderunt oculi meisalutare tuum,
31 quod parastiante faciem omnium populorum,
32 lumen ad revelationem gentiumet gloriam plebis tuae Israel ".
33 Et erat pater eius et mater mirantes super his, quae dicebantur de illo.
34 Et benedixit illis Simeon et dixit ad Mariam matrem eius: " Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et in signum, cui contradicetur
35 - et tuam ipsius animam pertransiet gladius - ut revelentur ex multis cordibus cogitationes ".
36 Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser. Haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro annis septem a virginitate sua;
37 et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor, quae non discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die.
38 Et haec ipsa hora superveniens confitebatur Deo et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Ierusalem.
39 Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth.
40 Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia; et gratia Dei erat super illum.
41 Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem in die festo Paschae.
42 Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis secundum consuetudinem diei festi,
43 consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem, et non cognoverunt parentes eius.
44 Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos;
45 et non invenientes regressi sunt in Ierusalem requirentes eum.
46 Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem eos;
47 stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentia et responsis eius.
48 Et videntes eum admirati sunt, et dixit Mater cius ad illum: " Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te ".
49 Et ait ad illos: " Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse? ".
50 Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad illos.
51 Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia verba in corde suo.
52 Et Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines.