1 Factum est autem, cum turba urgeret illum et audiret verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth
2 et vidit duas naves stantes secus stagnum; piscatores autem descenderant de illis et lavabant retia.
3 Ascendens autem in unam navem, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum; et sedens docebat de navicula turbas.
4 Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: " Duc in altum et laxate retia vestra in capturam ".
5 Et respondens Simon dixit: " Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus; in verbo autem tuo laxabo retia ".
6 Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam; rumpebantur autem retia eorum.
7 Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent et adiuvarent eos; et venerunt et impleverunt ambas naviculas, ita ut mergerentur.
8 Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu dicens: " Exi a me, quia homo peccator sum, Domine ".
9 Stupor enim circumdederat eum et omnes, qui cum illo erant, in captura piscium, quos ceperant;
10 similiter autem et Iacobum et Ioannem, filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Iesus: " Noli timere; ex hoc iam homines eris capiens ".
11 Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt illum.