49 Adhuc illo loquente, venit quidam e domo principis synagogae dicens: " Mortua est filia tua; noli amplius vexare magistrum ".
50 Iesus autem, audito hoc verbo, respondit ei: " Noli timere; crede tantum, et salva erit ".
51 Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Ioannem et Iacobum et patrem puellae et matrem.
52 Flebant autem omnes et plangebant illam. At ille dixit: " Nolite flere; non est enim mortua, sed dormit ".
53 Et deridebant eum scientes quia mortua esset.
54 Ipse autem tenens manum eius clamavit dicens: " Puella, surge! ".
55 Et reversus est spiritus eius, et surrexit continuo; et iussit illi dari manducare.
56 Et stupuerunt parentes eius, quibus praecepit, ne alicui dicerent, quod factum erat.