12 Dies autem coeperat declinare; et accedentes Duodecim dixerunt illi: " Dimitte turbam, ut euntes in castella villasque, quae circa sunt, divertant et inveniant escas, quia hic in loco deserto sumus ".
13 Ait autem ad illos: " Vos date illis manducare ". At illi dixerunt: " Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces, nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas ".
14 Erant enim fere viri quinque milia. Ait autem ad discipulos suos: " Facite illos discumbere per convivia ad quinquagenos ".
15 Et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes.
16 Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in caelum et benedixit illis et fregit et dabat discipulis suis, ut ponerent ante turbam.
17 Et manducaverunt et saturati sunt omnes; et sublatum est, quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim.