1 Et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iorda nem; et conveniunt iterum turbae ad eum, et, sicut consueverat, iterum docebat illos.
2 Et accedentes pharisaei interrogabant eum, si licet viro uxorem dimittere, tentantes eum.
3 At ille respondens dixit eis: " Quid vobis praecepit Moyses? ".
4 Qui dixerunt: " Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere .
5 Iesus autem ait eis: " Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud.
6 Ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos.
7 Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit ad uxorern suam,
8 et erunt duo in carne una; itaque iam non sunt duo sed una caro.
9 Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet ".
10 Et domo iterum discipuli de hoc interrogabant eum.
11 Et dicit illis: " Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit in eam;
12 et si ipsa dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur ".
13 Et offerebant illi parvulos, ut tangeret illos; discipuli autem comminabantur eis.
14 At videns Iesus, indigne tulit et ait illis: " Sinite parvulos venire ad me. Ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei.
15 Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud ".
16 Et complexans eos benedicebat imponens manus super illos.
17 Et cum egrederetur in viam, accurrens quidam et, genu flexo ante eum, rogabat eum: " Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam? ".
18 Iesus autem dixit ei: " Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus.
19 Praecepta nosti: ne occidas, ne adulteres, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem ".
20 Ille autem dixit ei: " Magister, haec omnia conservavi a iuventute mea .
21 Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi: " Unum tibi deest: vade, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me ".
22 Qui contristatus in hoc verbo, abiit maerens: erat enim habens possessiones multas.
23 Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: " Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt ".
24 Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis: " Filii, quam diffficile est in regnum Dei introire.
25 Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei ".
26 Qui magis admirabantur dicentes ad semetipsos: " Et quis potest salvus fieri? ".
27 Intuens illos Iesus ait: " Apud homines impossibile est sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum ".
28 Coepit Petrus ei dicere: " Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te .
29 Ait Iesus: " Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium,
30 qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc, domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam.
31 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi ".
32 Erant autem in via ascendentes in Hierosolymam, et praecedebat illos Iesus, et stupebant; illi autem sequentes timebant. Et assumens iterum Duodecim coepit illis dicere, quae essent ei eventura:
33 " Ecce ascendimus in Hierosolymam; et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et damnabunt eum morte et tradent eum gentibus
34 et illudent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum, et post tres dies resurget ".
35 Et accedunt ad eum Iacobus et Ioannes filii Zebedaei dicentes ei: " Magister, volumus, ut quodcumque petierimus a te, facias nobis ".
36 At ille dixit eis: " Quid vultis, ut faciam vobis? ".
37 Illi autem dixerunt ei: " Da nobis, ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram sedeamus in gloria tua ".
38 Iesus autem ait eis: " Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismum, quo ego baptizor, baptizari? ".
39 At illi dixerunt ei: " Possumus ". Iesus autem ait eis: " Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis et baptismum, quo ego baptizor, baptizabimini;
40 sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare, sed quibus paratum est ".
41 Et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Ioanne.
42 Et vocans eos Iesus ait illis: " Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum.
43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior inter vos, erit vester minister;
44 et, quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus;
45 nam et Filius hominis non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis ".
46 Et veniunt Ierichum. Et proficiscente eo de Iericho et discipulis eius et plurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus sedebat iuxta viam mendicans.
47 Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, coepit clamare et dicere: " Fili David Iesu, miserere mei! ".
48 Et comminabantur ei multi, ut taceret; at ille multo magis clamabat: " Fili David, miserere mei! ".
49 Et stans Iesus dixit: " Vocate illum ". Et vocant caecum dicentes ei: " Animaequior esto. Surge, vocat te ".
50 Qui, proiecto vestimento suo, exsiliens venit ad Iesum.
51 Et respondens ei Iesus dixit: " Quid vis tibi faciam? ". Caecus autem dixit ei: " Rabboni, ut videam ".
52 Et Iesus ait illi: " Vade; fides tua te salvum fecit ". Et confestim vidit et sequebatur eum in via.