1 Et cum egrederetur de tem plo, ait illi unus ex discipulis suis: " Magister, aspice quales lapides et quales structurae ".
2 Et Iesus ait illi: " Vides has magnas aedificationes? Hic non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur ".
3 Et cum sederet in montem Olivarum contra templum, interrogabat eum separatim Petrus et Iacobus et Ioannes et Andreas:
4 " Dic nobis: Quando ista erunt, et quod signum erit, quando haec omnia incipient consummari? ".
5 Iesus autem coepit dicere illis: " Videte, ne quis vos seducat.
6 Multi venient in nomine meo dicentes: "Ego sum", et multos seducent.
7 Cum audieritis autem bella et opiniones bellorum, ne timueritis; oportet fieri sed nondum finis.
8 Exsurget enim gens super gentem, et regnum super regnum, erunt terrae motus per loca, erunt fames; initium dolorum haec.
9 Videte autem vosmetipsos. Tradent vos conciliis, et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis.
10 Et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium.
11 Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini, sed, quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus.
12 Et tradet frater fratrem in mortem, et pater filium; et consurgent filii in parentes et morte afficient eos;
13 et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.
14 Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intellegat: tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes;
15 qui autem super tectum, ne descendat nec introeat, ut tollat quid de domo sua;
16 et, qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.
17 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus!
18 Orate vero, ut hieme non fiat:
19 erunt enim dies illi tribulatio talis, qualis non fuit ab initio creaturae, quam condidit Deus, usque nunc, neque fiet.
20 Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro. Sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.
21 Et tunc, si quis vobis dixerit: "Ecce hic est Christus, ecce illic", ne credideritis.
22 Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos, si potest fieri, electos.
23 Vos autem videte; praedixi vobis omnia.
24 Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum,
25 et erunt stellae de caelo decidentes, et virtutes, quae sunt in caelis, movebuntur.
26 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.
27 Et tunc mittet angelos et congregabit electos suos a quattuor ventis, a summo terrae usque ad summum caeli.
28 A ficu autem discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit et germinaverit folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas.
29 Sic et vos, cum videritis haec fieri, scitote quod in proximo sit in ostiis.
30 Amen dico vobis: Non transiet generatio haec, donec omnia ista fiant.
31 Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
32 De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in caelo neque Filius, nisi Pater.
33 Videte, vigilate; nescitis enim, quando tempus sit.
34 Sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem, unicuique opus suum, ianitori quoque praecepit, ut vigilaret.
35 Vigilate ergo; nescitis enim quando dominus domus veniat, sero an media nocte an galli cantu an mane;
36 ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.
37 Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate! ".