1 In illo tempore abiit Iesus sabbatis per sata; discipuli autem eius esurierunt et coeperunt vellere spicas et manducare.
2 Pharisaei autem videntes dixerunt ei: " Ecce discipuli tui faciunt, quod non licet facere sabbato ".
3 At ille dixit eis: " Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant?
4 Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit, quod non licebat ei edere neque his, qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus?
5 Aut non legistis in Lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt?
6 Dico autem vobis quia templo maior est hic.
7 Si autem sciretis quid est: "Misericordiam volo et non sacrificium", numquam condemnassetis innocentes.
8 Dominus est enim Filius hominis sabbati ".
9 Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum;
10 et ecce homo manum habens aridam. Et interrogabant eum dicentes: " Licet sabbatis curare? ", ut accusarent eum.
11 Ipse autem dixit illis: " Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam et, si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam?
12 Quanto igitur melior est homo ove! Itaque licet sabbatis bene facere ".
13 Tunc ait homini: " Extende manum tuam ". Et extendit, et restituta est sana sicut altera.
14 Exeuntes autem pharisaei consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent.
15 Iesus autem sciens secessit inde. Et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes
16 et comminatus est eis, ne manifestum eum facerent,
17 ut adimpleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem:
18 " Ecce puer meus, quem elegi,dilectus meus, in quo bene placuit animae meae;ponam Spiritum meum super eum,et iudicium gentibus nuntiabit.
19 Non contendet neque clamabit,neque audiet aliquis in plateis vocem eius.
20 Arundinem quassatam non confringetet linum fumigans non exstinguet,donec eiciat ad victoriam iudicium;
21 et in nomine eius gentes sperabunt ".
22 Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus et mutus, et curavit eum, ita ut mutus loqueretur et videret.
23 Et stupebant omnes turbae et dicebant: " Numquid hic est filius David? .
24 Pharisaei autem audientes dixerunt: " Hic non eicit daemones nisi in Beelzebul, principe daemonum ".
25 Sciens autem cogitationes eorum dixit eis: " Omne regnum divisum contra se desolatur, et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit.
26 Et si Satanas Satanam eicit, adversus se divisus est; quomodo ergo stabit regnum eius?
27 Et si ego in Beelzebul eicio daemones, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices erunt vestri.
28 Si autem in Spiritu Dei ego eicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei.
29 Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? Et tunc domum illius diripiet.
30 Qui non est mecum, contra me est; et, qui non congregat mecum, spargit.
31 Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.
32 Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro.
33 Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum: si quidem ex fructu arbor agnoscitur.
34 Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur.
35 Bonus homo de bono thesauro profert bona, et malus homo de malo thesauro profert mala.
36 Dico autem vobis: Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii:
37 ex verbis enim tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis ".
38 Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisaeis dicentes: " Magister, volumus a te signum videre ".
39 Qui respondens ait illis: " Generatio mala et adultera signum requirit; et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae.
40 Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus.
41 Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam, quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae; et ecce plus quam Iona hic!
42 Regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis; et ecce plus quam Salomon hic!
43 Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit.
44 Tunc dicit: "Revertar in domum meam unde exivi"; et veniens invenit vacantem, scopis mundatam et ornatam.
45 Tunc vadit et assumit secum septem alios spiritus nequiores se, et intrantes habitant ibi; et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae ".
46 Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater et fratres eius stabant foris quaerentes loqui ei.
47 Dixit autem ei quidam: " Ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes loqui tecum ".
48 At ille respondens dicenti sibi ait: " Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? ".
49 Et extendens manum suam in discipulos suos dixit: " Ecce mater mea et fratres mei.
50 Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater et soror et mater est ".