5 Et cum venissent discipuli trans fretum, obliti sunt panes accipere.
6 Iesus autem dixit illis: " Intuemini et cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum ".
7 At illi cogitabant inter se dicentes: " Panes non accepimus!".
8 Sciens autem Iesus dixit: " Quid cogitatis inter vos, modicae fidei, quia panes non habetis?
9 Nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum, et quot cophinos sumpsistis?
10 Neque septem panum quattuor milium hominum, et quot sportas sumpsistis?
11 Quomodo non intellegitis quia non de panibus dixi vobis? Sed cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum ".
12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum.