1 Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioan nem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum.

2 Et transfiguratus est ante eos; et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut lux.

3 Et ecce apparuit illis Moyses et Elias cum eo loquentes.

4 Respondens autem Petrus dixit ad Iesum: " Domine, bonum est nos hic esse. Si vis, faciam hic tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum ".

5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: " Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite ".