1 Et factum est, cum consum masset Iesus sermones istos, migravit a Galilaea et venit in fines Iudaeae trans Iordanem.
2 Et secutae sunt eum turbae multae, et curavit eos ibi.
3 Et accesserunt ad eum pharisaei tentantes eum et dicentes: " Licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa? ".
4 Qui respondens ait: " Non legistis quia, qui creavit ab initio, masculum et feminam fecit eos
5 et dixit: "Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una?".
6 Itaque iam non sunt duo sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet ".
7 Dicunt illi: " Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii et dimittere? ".
8 Ait illis: " Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras; ab initio autem non sic fuit.
9 Dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur ".
10 Dicunt ei discipuli eius: " Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere ".
11 Qui dixit eis: " Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.
12 Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere, capiat ".
13 Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret et oraret; discipuli autem increpabant eis.
14 Iesus vero ait: " Sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire; talium est enim regnum caelorum ".
15 Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.
16 Et ecce unus accedens ait illi: " Magister, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam? ". Qui dixit ei:
17 " Quid me interrogas de bono? Unus est bonus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata ".
18 Dicit illi: " Quae? ". Iesus autem dixit: " Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices,
19 honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut teipsum ".
20 Dicit illi adulescens: " Omnia haec custodivi. Quid adhuc mihi deest? .
21 Ait illi Iesus: " Si vis perfectus esse, vade, vende, quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me ".
22 Cum audisset autem adulescens verbum, abiit tristis; erat enim habens multas possessiones.
23 Iesus autem dixit discipulis suis: " Amen dico vobis: Dives difficile intrabit in regnum caelorum.
24 Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei ".
25 Auditis autem his, discipuli mirabantur valde dicentes: " Quis ergo poterit salvus esse? ".
26 Aspiciens autem Iesus dixit illis: " Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt ".
27 Tunc respondens Petrus dixit ei: " Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te. Quid ergo erit nobis? ".
28 Iesus autem dixit illis: " Amen dico vobis quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in throno gloriae suae, sedebitis et vos super thronos duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel.
29 Et omnis, qui reliquit domos vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit.
30 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.