1 Et cum appropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage, ad montem Oliveti, tunc Iesus misit duos discipulos

2 dicens eis: " Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea; solvite et adducite mihi.

3 Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite: "Dominus eos necessarios habet", et confestim dimittet eos ".

4 Hoc autem factum est, ut impleretur, quod dictum est per prophetam dicentem:

5 " Dicite filiae Sion:Ecce Rex tuus venit tibi,mansuetus et sedens super asinamet super pullum filium subiugalis ".

6 Euntes autem discipuli fecerunt, sicut praecepit illis Iesus,

7 et adduxerunt asinam et pullum; et imposuerunt super eis vestimenta sua, et sedit super ea.

8 Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via; alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via.

9 Turbae autem, quae praecedebant eum et quae sequebantur, clamabant dicentes: " Hosanna filio David! Benedictus, qui venit in nomine Domini! Hosanna in altissimis! ".

10 Et cum intrasset Hierosolymam, commota est universa civitas dicens: " Quis est hic?".

11 Turbae autem dicebant: " Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae ".