17 Dic ergo nobis quid tibi videatur: Licet censum dare Caesari an non? ".
18 Cognita autem Iesus nequitia eorum, ait: " Quid me tentatis, hypocritae?
19 Ostendite mihi nomisma census ". At illi obtulerunt ei denarium.
20 Et ait illis: " Cuius est imago haec et suprascriptio? ".
21 Dicunt ei: " Caesaris ". Tunc ait illis: " Reddite ergo, quae sunt Caesaris, Caesari et, quae sunt Dei, Deo ".