28 Et cum venisset trans fretum in regionem Gadarenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.
29 Et ecce clamaverunt dicentes: " Quid nobis et tibi, Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? ".
30 Erat autem longe ab illis grex porcorum multorum pascens.
31 Daemones autem rogabant eum dicentes: " Si eicis nos, mitte nos in gregem porcorum ".
32 Et ait illis: " Ite ". Et illi exeuntes abierunt in porcos; et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare, et mortui sunt in aquis.
33 Pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his, qui daemonia habuerant.
34 Et ecce tota civitas exiit obviam Iesu, et viso eo rogabant, ut transiret a finibus eorum.