1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2 " Praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti, ut tollat turibula, quae iacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat, quoniam sanctificata sunt
3 in mortibus peccatorum; producatque ea in laminas et affigat altari, eo quod attulerunt ea Domino, et sanctificata sunt, ut sint pro signo filiis Israel ".
4 Tulit ergo Eleazar sacerdos turibula aenea, in quibus obtulerant hi, quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas affigens altari,
5 ut haberent postea filii Israel, quibus commonerentur, ne quis accedat alienigena et, qui non est de semine Aaron, ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio eius, loquente Domino ad Moysen.
6 Murmuravit autem omnis congregatio filiorum Israel sequenti die contra Moysen et Aaron dicens: " Vos interfecistis populum Domini ".
7 Cumque oriretur seditio contra Moysen et Aaron, converterunt se ad tabernaculum conventus; quod operuit nubes, et apparuit gloria Domini.
8 Moyses et Aaron venerunt ante tabernaculum conventus.
9 Dixitque Dominus ad Moysen:
10 " Recedite de medio congregationis huius, nam extemplo delebo eos ". Et ceciderunt in faciem suam.
11 Dixit Moyses ad Aaron: " Tolle turibulum et, hausto igne de altari, mitte incensum desuper pergens cito ad populum, ut expies pro eis; iam enim egressa est ira a Domino, et plaga desaevit ".