1 Narravitque Moyses filiis Israel omnia, quae ei Dominus imperarat,
2 et locutus est ad principes tribuum filiorum Israel: " Iste est sermo, quem praecepit Dominus:
3 Si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit iuramento, non faciet irritum verbum suum, sed omne, quod promisit, implebit.
4 Mulier, si quippiam voverit Domino aut se constrinxerit iuramento, quae est in domo patris sui et in aetate adhuc puellari,
5 si cognoverit pater votum, quod pollicita est, aut iuramentum, quo ligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit; quidquid pollicita est aut iuravit, opere complebit.
6 Sin autem, quo die audierit contradixerit pater, et vota et iuramenta eius irrita erunt; et propitius erit ei Dominus, eo quod contradixerit pater.
7 Si maritum habuerit et voverit aliquid, aut semel de ore eius verbum egrediens animam eius ligaverit iuramento,
8 quo die audierit vir eius et non contradixerit, voti rea erit reddetque, quodcumque promiserat.
9 Sin autem, quo die audierit contradixerit, irritas facit pollicitationes eius verbaque, quibus obstrinxerat animam suam; et propitius erit ei Dominus.
10 Vidua et repudiata, quidquid voverint, reddent.
11 Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit aut iuramento,
12 si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni, reddet, quodcumque promiserat.
13 Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea, quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit.
14 Si voverit aut iuramento se constrinxerit, ut per ieiunium affligat animam suam, in arbitrio viri erit, ut faciat sive non faciat.
15 Quod si audiens vir tacuerit et de die in diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet, quia, quo die audierat, tacuit.
16 Sin autem contradixerit, postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem eius ".
17 Istae sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quae in puellari adhuc aetate manet in parentis domo.