1 Vitis frondosa Israel,fructum producens sibi;secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria,iuxta ubertatem terrae suaedecoravit simulacra.
2 Divisum est cor eorum,nunc poenas solvent;ipse confringet aras eorum,depopulabitur simulacra eorum.
3 Profecto nunc dicent: Non est rex nobis;non enim timemus Dominum,et rex quid faciet nobis? ".
4 Loqui verba, iurare in vanum,ferire foedus;et germinabit quasi venenum iussuper sulcos agri.
5 De vitulo Bethaventrement habitatores Samariae;quia luget super eum populus eius;dum sacerdotes eius super eumexsultant in gloria eius;vere migrabit ab eo.
6 Siquidem et ipse in Assyriam delatus est,munus regi magno;confusio Ephraim capiet,et confundetur Israel in consilio suo.
7 Perit Samaria,rex eius quasi festuca super faciem aquae.
8 Et disperdentur excelsa impietatis,peccatum Israel;spina et tribulus ascendetsuper aras eorum,et dicent montibus: " Operite nos! "et collibus: " Cadite super nos! ".
9 Ex diebus Gabaa peccavit Israel;ibi perstiterunt.Non comprehendet eos in Gabaaproelium super filios iniquitatis?
10 " Iuxta desiderium meum corripiam eos;congregabuntur super eos populi,cum corripientur propter duas iniquitates suas.
11 Ephraim vitula docta,diligens trituram.Et ego transivi super pulchritudinem colli eius;iunxi Ephraim aratro,arabit Iudas,sarriet sibi Iacob.
12 Seminate vobis in iustitia,metite secundum caritatem;innovate vobis novale.Tempus est requirendi Dominum,donec veniat, ut pluat vobis iustitiam.
13 Arastis impietatem,iniquitatem messuistis,comedistis frugem mendacii,quia confisus es in curribus tuis,in multitudine fortium tuorum.
14 Consurget tumultus in populo tuo,et omnes munitiones tuae vastabuntur,sicut vastavit Salman Betharbeelin die proelii,matre super filios allisa.
15 Sic faciet vobis Bethelpropter maximam nequitiam vestram.Mane interibit rex Israel.